Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.5 Cic. Fam. 5.20.7 (English) >>Cic. Fam. 5.20.9

5.20.6 sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem.

nam de sestertiis nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit. sed, si quid est, quoniam de Lucceio parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est. te certe in pecuniam exactam ista referre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt enim alii peritiores. illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim.

5.20.7 quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer. de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro; genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat.

5.20.8 reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.5 Cic. Fam. 5.20.7 (English) >>Cic. Fam. 5.20.9

Powered by PhiloLogic